primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim
et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae
gentium
populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam
habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis
multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur
coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando
dividunt spolia
iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum
exactoris eius superasti sicut in die Madian
quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum
mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis
parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et
factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen
eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi
Princeps pacis
multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super
solium David et super regnum eius ut confirmet illud et
corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum
zelus Domini exercituum faciet hoc
verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel
et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in
superbia et magnitudine cordis dicentes
lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus
sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus
et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius
in tumultum vertet
Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt
Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed
adhuc manus eius extenta
et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum
exercituum non inquisierunt
et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem
et refrenantem die una
longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens
mendacium ipse cauda est
et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui
beatificantur praecipitati
propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur
Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia
omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est
stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc
manus eius extenta
succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam
vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur
superbia fumi
in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit
populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet
et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad
sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui
vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra
Iudam
in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus
eius extenta